Урок 8. Упражнения.

ТЕКСТ

Прочитайте:
I. DE ROMŬLO ET REMO ROMAE CONDITORĬBUS
Titus Livius rerum scriptor Romanōrum in libris suis, qui «Ab urbe condĭta» appellantur, fabŭlam de Romŭlo et Remo, а quibus Roma condĭta est, narrat. Fama est Numitōrem Albae Longae regem ab Amulio, fratre suo, regno privātum esse. Amulius, fratri invĭdens, ejus nepōtes in flumĭne demergi, matrem autem eōrum in carcĕre custodīri jubet. Sed regis ministri, qui infantes in flumen proicĕre debent, regi non parent et puĕros parvŭlos in flumĭnis ripa pōnunt. Tum lupa, quae forte ad flumen venit, puĕros parvŭlos invĕnit et lacte suo nutrīre coepit. Postea ei, a Faustŭlo pastōre regio inventi, uxōri ejus educātum tradĭti sunt.
Примечания к тексту:
ab urbe condĭta — от основания города (т. е. Рима); invĭdens, entis (+dat) — завидующий (кому-л.), ненавидящий (кого-л.); coepit — начал, начала.
 
II.
1. Homo locum ornat, non homĭnem locus. 2. Nomĭna sunt odiōsa. 3. Suus rex regīnae placet. 4. Amīci — fures tempŏris. 5. In vino verĭtas. 6. Condicio sine qua (non). 7. Cui bono? 8. Ciсĕro а Romānis pater patriae nominātus est. 9. Jacta est aleă. 10. Honōres mutant mores. 11. Amīcus Plato, sed magis amīca verĭtas. 12. Alma mater. 13. Argumentum ad homĭnem. 14. Qui pingit florem, non pingit floris odōrem. 15. Cantĭca gignit amor et amorem cantĭca gignunt.