Урок 13. Упражнения

ТЕКСТ

I. DE OEDIPO REGE
(продолжение)

Ităque Oedĭpus, ut fatum horribĭle evitāret, ne patrem suum occidĕret, neque matrem in matrimonium ducĕret, Corinthum relīquit et in alias terras profectus est.
In itinĕre senex quidam ei obviam factus est. Acri inter eos controversiā ortā Oedĭpus ira commōtus senem occīdit.
Denĭque ad Thebas urbem Graeciae celĕbrem vēnit. Jam multos annos Thebāni crudelitāte Sphingis, terribĭlis monstri, multa mala passi sunt. Nam Sphinx ante portas urbis in saxo sedens omnĭbus vel in urbem ingredientĭbus vel ex urbe egredientĭbus difficĭle aenigma proponēbat: «Quid ingredĭtur mane quattuor pedĭbus, meridie — duōbus, vespĕri — tribus?» Nemo hoc aenigma solvĕre potĕrat, ităque omnes a Sphinge interficiebāntur. Solus Oedĭpus illud aenigma solvĕre potuit: «Homo,— inquit,— infans pedĭbus et manĭbus ingredĭtur, vir— pedĭbus, senex autem bacŭlō nitĭtur.» Tum Sphinx de saxo se dejēcit.
Ita Thebāni hoc ingenti pericŭlo liberāti sunt. Cives grati Oedĭpum, virum fortem, regem suum nominavērunt eīque regīnam suam in matrimonium dedērunt, quia paulo ante rex Thebanōrum iter faciens interfectus est.
Примечания к тексту:
meridie — в полдень; vespĕri — вечером, duōbus, trĭbus — числительные duo и tres; manĭbus — abl. pl. от существительного IV склонения manŭs, ūs f — рука; hoc ingenti pericŭlo — abl. separatīonis.

 
II.

1. Vita brevis, ars longa. (Hippocrătes) 2. Omnis ars natūrae imitatio est. 3. Fortem fortūna adjŭvat. 4. Sapienti sat. 5. Pares cum parĭbus vetĕre proverbio facĭle congregantur. 6. Sero venientĭbus ossa. 7. Non omnia possŭmus omnes. 8. Gallia est omnis divīsa in partes tres. (Caesar) 9. Latrante uno latrat statim et alter canis. 10. Homo sapiens. 11. Fac simĭle. 12. Omnia mea mecum porto. 13. Persis appropinquantĭbus Lacedaemonii Thermopylas occupavērunt. 14. Aliēnos agros irrĭgas tuis sitientĭbus.
15.  Te, dulcis conjunx, te sol(o) in litŏre secum,
Te veniente die, te decedente canebat. (Vergilius)
Примечания к тексту:
12. omnia — nom.-acc. pl. сред. рода; 15. Это стихи из поэмы Вергилия «Георгики», кн. IV, где рассказывается миф об Орфее и Эвридике; te — подразумевается Эвридика, canēbat — подразумевается Орфей; die — abl. sing. от существительного V склонения dies, diei m день.

ЗАДАНИЕ

1. Просклоняйте:
hoc monstrum horribĭle, id tempus felix.
2. Ответьте на вопросы:
1. Cur Oedĭpus Corinthum relīquit? 2. Quis Oedĭpo in itinĕre obviam factus est? 3. Quid inter Oedĭpum et senem ortum est? 4. Quid Oedĭpus controversiā orta fecit? 5. Quem ad urbem Oedĭpus vēnit? 6. Quod monstrum ante Thebārum portas Oedĭpus vidit? 7. Quod malum cives Thebāni patiebantur? 8. Quod aenigma omnĭbus in urbem ingredientĭbus Sphinx proponēbat? 9. Quid aenigmate ab Oedĭpo solūtō Sphinx fecit? 10. Quomŏdo urbis incŏlae Oedĭpo gratias egērunt? 11. Quā de causā cives Thebāni Oedĭpum urbis suae regem nominavērunt?
3. К каким латинским словам восходят следующие русские дериваты:
паритет, фатализм, матримониальный, дедукция, индукция, реликвия, монстр, фортификация, аббревиатура, имитация, портативный.
4. Переведите с русского языка на латинский:
1. Сфинкс требует от всех входящих в город решить трудную загадку. 2. Все фиванцы просили Эдипа править их городом. 3. Греческий философ Аристотель говорил, что всякое искусство есть подражание природе. 4. С приближением ночи на небе появляются яркие звезды. 5. Известно, что лень — мать всех пороков. 6. Под предводительством (duce) Спартака римские рабы в течение трех лет вели трудную войну за свою свободу.