ТЕКСТЫ ДЛЯ ФАКУЛЬТАТИВНОГО ЧТЕНИЯ: CICERO

MARCUS TULLIUS CICERO

Марк Тулий Цицерон (106–43 гг. до н. э.) — выдающийся римский оратор и политический деятель. Его многогранное литературное творчество составило целую эпоху в истории римской культуры. В речах, философских и риторических трактатах и письмах Цицерона сформировался во всем своем лексическом и стилическом богатстве литературный латинский язык классического периода. В течение многих веков язык Цицерона оставался нормой и образцом литературной латинской речи, а само имя его стало синонимом великого оратора.
 

TUSCULANAE DISPUTATIONES («ТУСКУЛАНСКИЕ БЕСЕДЫ»)

I. DE LACEDAEMONIORUM FORTITUDINE (I.42)

Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempsit, ut, cum ad eam1 duceretur damnatus ab ephoris et esset vultu hilari atque laeto, dixissetque ei quidam inimicus: «Contemnisne leges Lycurgi?»3, responderit2: «Ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me eā poenā multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere4.» O virum Sparta dignum!5 Ut mihi quidem, qui tam magno animo6 fuerit, innocens damnatus esse videatur7. Tales innumerabiles nostra civitas tulit. Sed quid duces et principes nominem8, cum legiones scribat Cato9 saepe alacres in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur? Pari animo10 Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides:11
 
Dic, hospes, Spartae nos t(e) hic vidisse iacentes,
Dum sanctis patriae legibus obsequimur.
 
Quid ille dux12 Leonidas dicit? «Pergite animo forti13, Lacedaemonii; hodie apud inferos fortasse cenabimus.» Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant. E quibus unus, cum Perses hostis in colloquio dixisset glorians: «Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis». «In umbra igitur,—inquit,—pugnabimus.» Viros commemoro; qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset14: «Idcirco,—inquit,—genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere.»

 
II. DE DAMOCLE (V.21)

Dionysius Maior, Siciliae tyrannus, ipse iudicavit, quam esset beatus. Nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damŏcles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse: «Visne1 igitur,—inquit—о Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?» Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato2. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque, nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae3; incendebantur odores4; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur.5 Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu6 fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat, nec plenum artis argentum7, nec manum porrigebat in mensam, iam ipsae defluebant coronae8. Denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declaravisse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?

 
III. DE ARCHIMEDIS SEPULCRO (V.23)

...Cuius (Archimedis) ego quaestor1 ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. Tenebam2 enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro3 sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem cum omnia conlustrarem oculis (est enim ad portas Agrigentinas magna frequentia sepulcrorum), animum adverti4 columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. Immissi cum falcibus multi purgarunt5 et aperuerunt locum. Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatis fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset6, nisi ab homine Arpinate7 didicisset.
 
IV. PARVO EST NATURA CONTENTA (V.34)

Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit unquam se bibisse iucundius. Nunquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolomaeus ederat; cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis1 datus esset, nihil visum est illo pane iucundius. Socratem ferunt, cum usque ad vesperum contentius2 ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem3. Quid? Victum Lacedaemoniorum in philitiis nonne videmus? Ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius, negavit se iure illo nigro4, quod cenae caput5 erat, delectatum. Tum is, qui illa coxerat: «Minime mirum;6 condimenta enim defuerunt». «Quae tandem?»,—inquit ille. «Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis. His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur.» Atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut7 quicquid obiectum est, quod modo a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius.
Persarum a Xenophonte8 victus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam praeter nasturcium. Quamquam,9 si quaedam etiam suaviora natura desideret,10 quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum suavitate praestanti!11 Adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis; confer12 sudantes, ructantes, refertos epulis tamquam opimos boves; tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.
 

DE SENECTUTE («О СТАРОСТИ»)

DE SOPHŎCLE

Sophocles ad summam senectutem1 tragoedias fecit2. Quod propter studium2 cum rem familiarem neglegere videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut illum quasi desipientem a re familiari removerent4 iudices. Tum senex dicitur eam fabulam,5 quam in manibus habebat et proxime scripserat, «Oedipum Colonēum»6, recitavisse iudicibus quaesivisseque, num illud carmen desipientis videretur? Quo recitato sententiis7 iudicum est liberatus.
 

DE RE PUBLICA («О ГОСУДАРСТВЕ»)

DE PERICLE (I, 16)

Bello illo maximo,1 quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentiā et consiliō princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse cives suos dicitur id, quod ipse ab Anaxagora,2 cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset... idque fieri non posse nisi certo intermenstruo tempore.3 Quod cum disputando rationibusque4 docuisset, populum liberavit metu5; erat enim tunc haec nova et ignota ratio solem lunae oppositum6 solere deficere7; quod Thalētem Milesium8 primum vidisse dicunt.
 

ПРИМЕЧАНИЯ

TUSCULANAE DISPUTATIONES
I.

1. ad eam = ad mortem.
2. ut ... responderit (ut consecutivum) — ... что ... ответил.
3. leges Lycurgi — законы Ликурга (древнейшие правовые установления Спарты, считавшиеся созданием легендарного правителя Ликурга).
4. quam (= poenam) possem sine mutuatione et sine versura dissolvere — штраф, который я могу заплатить, не прибегая к займу и не перенося задолженность на другого кредитора (юридическая формулировка, употребленная метафорически).
5. О virum ... dignum — acc. exclamationis.
6. magno animo — (abl. qualitatis) мужественен.
7. ut ... mihi videatur — ut сonsecutium.
8. quid ... nominem — con. dubitativus.
9. Cato — Марк Порций Катон Старший (234–195 г. до н.э.), римский политический деятель и писатель, автор трактатов «De re rustica» («О сельском хозяйстве») и «Origines» («Начала») — сочинения о древнейшей истории Рима.
10. pari animo — (abl. modi) так же мужественно.
11. Simonĭdes — Симонид Кеосский, греческий поэт VI–V вв.
12. ille dux — указательное местоимение ille часто имеет дополнительный смысловой оттенок: знаменитый, всем известный.
13. animo forti — abl. modi.
14. audisset = audivisset.

 
II.

1. visne — не хочешь ли?
2. argentum aurumque caelatum — чеканная посуда из серебра и золота.
3. aderant ... coronae — древние во время пира надевали на голову венки.
4. incendebantur odores — курились благовония.
5. mensae conquisitissimis epulis exstruebantur — столы были заставлены изысканнейшими яствами.
6. in hoc medio apparatu — посреди всего этого великолепия.
7. plenum artis argentum — искусной работы середряная посуда.
8. ipsae defluebant coronae и уже сам венок готов был упасть (pl. вм. sing).

 
III.

1. ego quaestor — я, будучи квестором (в 75 г. до н.э.).
2. tenebam (= memoria tenebam) — я помнил.
3. in summo sepulсro — на верхней части гробницы.
4. animum adverti = animadverti.
5. purgarunt = purgaverunt.
6. ignorasset = ignoravisset.
7. homo Arpinas = Cicero (Цицерон родился в г. Арпине).

 
IV.

1. panis cibarius — хлеб из ячменной муки грубого помола.
2. contentius — (абсолютная сравнит, степень наречия contente) усердно, старательно.
3. obsonare ambulando famem — нагуливать аппетит.
4. ius nigrum — черная похлебка (чечевичная кровяная похлебка).
5. cenae caput — главное блюдо.
6. minime mirum — совсем не удивительно.
7. ut — нареч. как.
8. Xenophon, ontis m Ксенофонт, греческий историк V–IV вв. до н.э.
9. quamquam — впрочем.
10. si ... desideret — casus potentialis.
11. copia facili ... suavitate praestanti — (abl. qualitatis) в изобилии ... замечательно вкусное.
12. confer — (imperat. от conferre) сравни.

 
DE SENECTUTE
1. ad surnmam scnectutern — до глубокой старости.
2. tragoedias fecit — писал трагедии.
3. quod propter studium — относительное местоимение, стоящее в начале предложения (периода), указывая на более тесную связь с предыдущим предложением, выполняет функции указательного местоимения (или личного местоимения 3-го лица).
4. a re familiari removere — лишать права распоряжаться имуществом.
5. fabula, ae f — зд.: пьеса, трагедия.
6. «Oedipus Colonēus» — «Эдип в Колоне» (трагедия Софокла).
7. sententia, ае f — зд.: приговор, решение.

 
DE RE PUBLICA
1. bello illo maximo — abl. temporis. Речь идет о Пелопоннесской войне (431–404 г. до н.э.).
2. Anaxagŏras, ае m — Анаксагор (древнегреческий философ).
3. intermenstruo tempore — во время новолуния.
4. disputando rationibusque — логическими доводами.
5. metu — abl. separationis.
6. oppositus (+dat.) — находящийся против (чего-л.).
7. deficere — зд.: гаснуть (имеется в виду солнечное затмение).
8. Thales (Thalētis) Milesius — Фалес Милетский (древнегреческий философ из Милета, VII в. до н.э.).