Урок 17. Упражнения

ТЕКСТ

1. Risū inepto res ineptior nulla est. 2. Vero verius nihil esse dicĭtur. 3. Cicĕro dicēbat: «Res publĭca mihi vitā est meā carior». 4. Antīqui putābant lunam maiōrem esse dimidiā parte terrae. 5. Melior dicĭtur esse canis vivus leōne mortuō. 6. Doctior doctissĭmo. 7. Proletarii erant pauperrĭmi homĭnes in plebe Romāna. 8. Vita rustĭca et honestissĭma et suavissĭma antiquĭtus existimabātur. 9. Homĭni homine nihĭl pulchrĭus vidētur. 10. Sunt et ovă ovōrum et apes apium simillĭmae. 11. Consultor homĭni tempus utilissĭmus vidētur. 12. Fit, ut magister a discipŭlo scientiis superētur.
13.
 
Donavi tibi multa, quae rogasti,
Donavi tibi plura, quae rogasti,
Non cessas tamen usque me rogare. (Martialis, XII, 79)
 
14.
 
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus ill(a) oculis suis amabat. (Catullus, 3)
 
15.
 
Ad Cicerōnem

Disertissime Romuli nepotum,
Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis,
Gratias tibi maximas Catullus
Agit pessimus omnium poēta,
Tanto pessimus omnium poēta,
Quanto t(u) optimus omnium patronus. (Catullus, 49)
 
16.
 
Lentŭlus, Cicerōnis gener, humillĭmā erat figūrā et maxĭme exiguo corpŏre. Longissĭmo gladio aliquando cinctus in foro ambulābat. Tum Cicĕro: «Quis, — inquit, — genĕrum meum ad gladium alligāvit?»
 
17.
 
De malo Discordiae fabŭla
Cum ad nuptias Pelei dei plurĭmi convenissent et Discordiam deam secum non admisissent, irātă illă malum aureum iēcit, in quō scriptum erat: «Нос est donum deae pulcherrĭmae». Hinc iurgium ortum est inter Junōnem et Minervam et Venĕrem, cum sibi quaeque malum postulāret. Litigantes illas Juppĭter misit ad Parĭdem, qui Venĕrem formā Junōni Minervaeque praestāre judicāvit. Haec fuit causa belli Trojāni multorumque malōrum.

Примечания к тексту:
15. fuēre = fuērunt; Marcĕ Tullī — vocatīvus от собственного имени Marcus Tullius; erunt (futurum I от глагола esse) — будут. 17. deae pulcherrĭmae — dat. sing.

ЗАДАНИЕ

1. Просклоняйте:
via brevior, fructus dulcior, opus difficilius, urbs celeberrĭma.
2. Переведите на русский язык следующие словосочетания:
iter longius, opus facillĭmum, mons altissĭmus, pugna acerrĭma, equus celerior.
3. Образуйте степени сравнения от следующих прилагательных (письменно):
bonus, parvus, celĕber, difficĭlis, novus, niger, mobĭlis.
4. Образуйте nomĭna qualitātis с суффиксом -(i)tat- от следующих прилагательных:
pauper, novus, verus, bonus, universus, felix, humanus, cupĭdus.
5. Поставьте недостающие окончания:
ad melior... partem, in itinĕre longissĭm..., in pugna acerrĭm..., a milĭte fortior..., a milĭte fort...
6. Определите, к каким латинским словам восходят следующие русские дериваты:
мелиорация, оптимизм, пессимизм, майор, максималист, корпорация, патронат.
7. Переведите с русского языка на латинский:
1. Для родителей (dat.) нет ничего дороже детей. 2. Этот путь — кратчайший. 3. Глупый друг опаснее врага. 4. Собака очень похожа на волка (dat.) 5. Известно, что летом дни длиннее, чем зимой, а ночи короче. 6. Рассказывают, что Эдип разгадал очень трудную загадку.